Book 9.257-266
Ascanius strongly encourages Nisus to find Aeneas and bring him back to the Trojan camp. He promises prizes for success.
“Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,”
257
excipit Ascanius, “per magnos, Nise, penatis
258
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
259
obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,
260
in vestris pono gremiis: revocate parentem,
261
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
262
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
263
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
264
et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
265
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
266
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service