Book 9.246-256
Aletes is encouraged by Nisus' suggestion. He recommends a prize be given to them.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
246
“Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
247
non tamen omnino Teucros delere paratis,
248
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
249
pectora.” Sic memorans umeros dextrasque tenebat
250
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
251
“Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
252
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
253
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
254
actutum pius Aeneas atque integer aevi
255
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.”
256
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service