Book 9.376-389
Volcens orders the pair to stop. Receiving no response, his troop surrounds them. Nisus makes his escape, but Euryalus is hindered by his plunder.
“State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?
376
Quove tenetis iter?” Nihil illi tendere contra,
377
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
378
Obiciunt equites sese ad divortia nota
379
hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
380
Silva fuit late dumis atque ilice nigra
381
horrida, quam densi complerant undique sentes;
382
rara per occultos lucebat semita calles.
383
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
384
impediunt fallitque timor regione viarum;
385
Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis
386
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
387
Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat,
388
ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
389
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service