Book 9.135-147
Turnus is indignant that he cannot defend his land and honor. He claims that walls cannot protect Trojans, as they didn't at Troy.
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
135
fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
136
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
137
coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
138
iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
139
‘Sed periisse semel satis est’: peccare fuisset
140
ante satis penitus modo non genus omne perosos
141
femineum. Quibus haec medii fiducia valli
142
fossarumque morae, leti discrimina parva,
143
dant animos. At non viderunt moenia Troiae
144
Neptuni fabricata manu considere in ignis?
145
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
146
apparat et mecum invadit trepidantia castra?'
147
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service