Book 9.123-134
The Rutulians and Messapus are shocked. But Turnus claims that the Trojans now have no hope of escape. He does not fear the omens of the gods.
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
123
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
124
rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
125
At non audaci Turno fiducia cessit;
126
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
127
“Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
128
auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
129
exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris
130
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
131
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
132
arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
133
si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
134
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service