Book 9.420-430
Volcens grabs Euryalus and threatens to kill him. Nisus replies and reveals himself.
Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam
420
auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
421
“Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
422
persolves amborum,” inquit; simul ense recluso
423
ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
424
conclamat Nisus, nec se celare tenebris
425
amplius aut tantum potuit perferre dolorem.
426
“Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
427
O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus
428
nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor,
429
tantum infelicem nimium dilexit amicum.”
430