Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
375
ostenditque umeros latos, alternaque iactat
376
brachia protendens, et verberat ictibus auras.
377
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
378
audet adire virum manibusque inducere caestus.
379
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
380
Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
381
tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
382
“Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
383
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
384
Ducere dona iube.” Cuncti simul ore fremebant
385
Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
386