Book 4.105-116
Venus responds, recognizing Juno's deceit.
Olli – sensit enim simulata mente locutam,
105
quo regnum Italiae Libycas averteret oras –
106
sic contra est ingressa Venus: “Quis talia demens
107
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
108
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
109
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
110
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
111
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
112
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
113
Perge; sequar.” Tum sic excepit regia Iuno:
114
“Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
115
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
116
© 2025 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service