Book 3.448-462
Helenus concludes. Aeneas should visit the Sibyl to learn of his future and take a favorable journey.
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
448
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
449
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
450
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
451
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
452
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, –
453
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
454
vela vocet, possisque sinus implere secundos, –
455
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
456
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
457
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
458
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
459
expediet, cursusque dabit venerata secundos.
460
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
461
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.”
462
© 2024 LatinTutorial, LLC Privacy Policy Terms of Service