Book 2.241-249
The Trojans, heedless of omens warning them about the Horse, celebrate the end of the war.
O patria, O divum domus Ilium, et incluta bello
241
moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
242
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
243
instamus tamen immemores caecique furore,
244
et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
245
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
246
ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
247
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
248
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
249